ATLANTIDA.NAME č. 6/2009

Elektronická verze odborného recenzovaného časopisu ATLANTIDA, evidovaného MK ČR pod číslem periodického tisku: MK ČR E 17972, věnovaného teorii architektury a urbanismu. Časopis vychází od roku 2009 dvakrát ročně. Pro přístup k internetovému časopisu ATLANTIDA.NAME je nezbytná registrace čtenáře.


ATLANTIDA

ČASOPIS TAJEMNÉHO SVĚTA ARCHITEKTURY             6/2009

Literae
ecclesiae Saliburgensis, in quibus testis scribitur Zuentibold. Actum ad
Carantanam X. Kalend. Januarii,
927.

In nomine Domini Dei eterni. Cognoscant omnes fideles, qualiter Odalbertus, sancte Juuauensis ecclesie venerabilis archiepiscopus, quandam complacitationem consultui fidelium suorum clericorum ac laicorum aurem prebens cum Kotaberto fideli suo venerabili choriepiscopo peragere decreuit. Tradidit namque Kotabertus choriepiscopus cum manu advocati sui ducis Pertoldi proprietatem, quam tradente Kernia in loco Lominicha Kimundi dicto suscepit, et ad Grazluppa, ad Perchach veluti Rihbaldo
et Engilfredo tradentibus in proprium accepit. Et ad Zurdoh quicquid proprietatis visus est habere, et in pago Salzburgouui dicto in vico Mauriciano proprietatem, quam tradente Engilhilda sanctimonialis femina accepit. Veluti ipsa olim temporibus Pilgrimi archiepiscopi in beneficium tenuit, ac postea de Odalberto venerabili archiepiscopo in proprietatem commutauit. Et ad Holzhusun, quod tradente predicta Engilhilda suscepit, quam ipsa emptione sua acquisiuit, et mancipia VIII causa conplacitationis in manus Odalberti archiepiscopi et aduocati sui Reginberti ad s. Petrum sanctumque Rodbertum et ad sanctam Salzburgensem sedem post obitum suum in proprietatem. Ea videlicet ratione, ut si Engilhilt et Kerni eum superuixerint, que ab eis predicto choriepiscopo tradita sunt, usque in finem vite sue in proprietatem consistant. Econtra vero Odalbertus venerrabilis archiepiscopus cum manu advocati sui Regimberti in manus Kotaberti choriepiscopi et advocati sui Regimberti in manus Kotaberti choriepiscopi et advocati sui Bertoldi ducis hec loca, ad sanctam Mariam ad Carantanam, ad sanctum Petrum in civitate Carantana, ad s. Laurentium, ad Kurzizam, ad Zeleznam, ad
s. Petrum ad Ostarwizam, ad Trevinam. Excepto quod predicta Engilhilt Kurhiznam et Zeleznam et ad s. Petrum ad Ostarwizam cum omnibus ibidem pertinentibus usque in finem vite sue in proprietatem possideat,et predicta Kerni locum Muoriza Rimundi usque in finem vite sue in proprietatem obtineat. Postea vero integerrime ad s. Petrum sanctumque Rodbertum ad sanctam Juuauensem sedem perenniter in proprietatem consistant. Isti sunt testes per aures attracti. Rodperht comes. Reginher comes. Dietmar comes. Sigipold comes. Reginhart. Arpo. Weriant. Merwat. Ascuuin. Herolt. Turdagouuo. Sarahilo. Arnkis. Dietram. Hinto. Auo. Zuentibold. Erinperht. Ernest. Egiuuint. Kerkoh. Liutprand. Noting. Woluo. Chunirich. Regimhoh. Arpo. Raci. Enci. Papo. Rocholf. Ruodperht. Wielant.

Actum in synodo in ecclesia s. Marie ad Carantanam, anno Domini incarnationis DCCCCXXVII. indictione XV. sub die X. Kalendas Januarii feliciter in Dei nomine.

OBSAH

24. STAROBYLÁ OSTRAVICE – Ladislav Mohelník

25. HRAD CIMBURK U KORYČÁN – Josef Hrabec

26. SVĚTLO A VIDĚNÍ – Jitka Mohelníková

27. ARCHITEKTURA – „ČIAROVÝ KÓD“ – Viktória Szabóová

Napsat komentář

Vaše emailová adresa nebude zveřejněna. Vyžadované informace jsou označeny *